Выбери любимый жанр

Shakespeare's Sonnets in Latin - Шекспир Уильям - Страница 1


Изменить размер шрифта:

1

Shakespeares Sonnets in Latin

translated by
Alfred Thomas Barton
Shakespeare's Sonnets in Latin - doc2fb_image_03000001.png
Shakespeare's Sonnets in Latin - doc2fb_image_02000002.jpg

I

Stirpibus a pulchris pulchra est optanda propago,

Vt roseum possit stare perenne decus;

Et, quotiens acto pereat maturior aevo,

In tenerum heredem forma paterna cadat.

Tu vis ipse tuo tantum devotus amori

Vivere, tu flammis ureris ipse tuis.

Quantis ex opibus penuria quanta paratur,

O te qui laceras, o inimice tibi!

Tu, nova totius iam lux et gloria terrae,

Veris venturi nuntia purpurei,

Visne tuam in sterili spem fructus condere gemma?

Prodige, dum parcis; parce, profuse tamen!

Aut patriae miserere, aut, dum male condis avarus

Quod patriae debes, fac Libitina voret.

II

Bruma tibi obsidet cum bis vigesima frontem

Actaque per pulchras ruga profunda genas,

Tum iuvenile decus, quo iam spectaris amictu,

Et lacerum et pretii nullius istud erit.

Deinde requirenti quo forma recesserit oris,

Quo vigor et vegetus fugerit ille dies,

Reddere cuncta tuis oculorum ea mersa cavernis

Et scelus et damnum flebile laudis erat.

Tu potius reddas, formae bene dotibus usus,

Filius, en, heres, pulcher et ipse, meus.

Ille meum exsolvat nomen, veniamque senectae

Conciliet nato tradita forma patris.

Sic iterum renovare senex, et sanguinis in te

Quod gelidum sentis inde calere vides.

III

In speculum spectans dic oris imagine visa

Tempus adest facies ut creet ista novam.

Eius enim integram ni vis reparare iuventam,

Fraus erit, ac cuidam matris ademptus honos.

Quaene ita pulchra vides telluris virginis arva

Vt dedignentur vomere culta tuo?

Quisve suum in sese sepelit vesanus amorem

Contentus clausa posteritate mori?

Te tua mater habet speculo, qua reddita cernit

Pulchra iuventutis tempora verque suae;

Perque senes oculos olim rugasque videbis

Ipse tibi hanc auream rursus adesse diem.

Sive agis ut nequid post te vel imaginis exstet,

Fac pereas caelebs, ac simul illa perit.

IV

Consumas in tene, nepos pulcherrime, formam

Quae tibi ab antiquis tradita venit avis?

Mancipio nil dat rerum natura, sed usum

Commodat, in largos liberiore manu.

Quodque ea largitur quo largirere vicissim,

Hoc es abusurus, pulcher, avare tamen?

Vsurasne facis sine faenore? ponis in usu

Summarum has summas, vivere deinde nequis?

Nam tua si tecum solo commercia fient,

Surripies furtim te tibi, dulce caput.

Quas igitur tabulas aut testamenta relinques

Iusta tuis, hinc te cum tua fata ferent?

Forma, nisi uteris, tecum tumulabitur ista;

Vtere, tunc heres vixerit ista tuus.

V

Horae quae tacita geniales arte creabant

Delicias oculi, ruris agreste decus,

Imperiis in eo saevis utentur eaedem,

Dedecoraturae si qua decora nitent.

It sine fine dies; aestas in squalida brumae

Ducitur, inde omnis despoliata iacet.

Deriguere gelu suci, caret arbor honore,

Forma latet multa sub nive, cuncta vacant.

Inde nisi umorem stillasset nectaris aestas,

Et lacrima in vitreo carcere capta foret,

Gratiaque aestatis pereunte aestate periret,

Nec species pulchri, nec foret umbra memor.

Sed captis florum lacrimis, ubi bruma recurret

Si deerit species, at remanebit odor.

VI

I, puer, aestatisque tuae breve collige nectar

Ante manu rigida quam spoliarit hiems;

Imple vas aliquod dulcedine, tuque reconde

Ante cupidineas quam moriantur opes.

Haud vetita usura est usus felicior ille

Solvit ubi faenus dulce libenter amor.

Esto pater canit hoc, tuaque altera fiat imago,

O deciens felix tot renovate vices.

Sis deciens, inquam, felix, si dena per ora

Te suboles referat laetificetque patrem.

Quid faciendum ipsi Libitinae deinde relinquis,

Si moriens vivis posteritate tamen?

Cede, puer, monitis; ista omnia tradere leto

Vermibus in praedam te tua forma vetat.

VII

En, ubi sol primum lucis gratissimus autor

Sustulit effulgens ex oriente caput,

Mortales oculi speciem apparentis adorant

Ore observantes inferiore deum.

Cumque poli acclivis victor super ardua constat

Aetatis mediae viribus ille suis,

At mortale genus speciem veneratur eandem

Omne, sequens aureum voltibus eius iter.

Verum ubi lassatus currum declinat ab axe,

Defugiens senio iam titubante diem,

Haec oculi pietas, tractum aversata cadentem

Solis, ad exortus vertitur inde novos.

Te quoque destituent tua robora, curaque nulli,

Ni subolem generas, emoriere, puer.

VIII

Vox liquida, o, cur nam tales tristissimus audis?

Laeta iuvant laetos, dulcia dulcis amat.

Tu quod amas illud tamen auscultare gravaris,

Anne libens audis quod fit in aure dolor?

Si tibi displiceat liquida haec concordia vocum

Mixtaque coniugiis fila canora suis,

Te dulce increpitant, qui consocianda iugali

Foedere perverse dissociata tenes.

Nectit eas, audisne, inter se mutuus ordo,

Ac sonat in chordae chorda marita sono;

Sic patris et nati matrisque ex ore beatae

It quasi communis dulcisonusque canor.

Verba silent, sed vox a ternis editur una

Talis, io, vita caelibe nullus eris.

IX

An viduae metuens ne cui tingatur ocellus

Caelibe constituis condicione teri?

Si sine prole ereptus eris, te maxima terra

Fleverit, ut coniux coniugis orba viri.

Vt vidua aeterno te fleverit illa dolore

Nulla sibi quod sit forma relicta tui;

Cum viduae liceat privatis aedibus omni

In natorum oculis commeminisse patrem.

Aspice, in urbe nepos rem perdit siquis, easdem

Translatas alio possidet orbis opes;

Formae quod periit per totum perditur orbem,

Quique habet utendi nescius, ille necat.

Nil alios erga sedet huic in corde benignum

Qui struit in sese tam furiale nefas.

1
Литературный портал Booksfinder.ru